пʼятниця, 1 травня 2015 р.

Oda Gudrunᴂ secunda



[Introductio]
a) Theodoricus rex erat cum Attalo 1), atque ibi plerosque omnes suorum comitum amiserat 2). Theodoricus et Gudruna de calamitatibus [suis] inter se miscebant querimonias. Ea illi [suas] narravit et fata est:

I.
Virgo eram virginum 3),
(Mater me educavit)
Fulgida 4) in gynᴂceo,
Amabam multum fratres 5),
Usque dum me Giukius
Auro decoravit 6),
7) Auro decoravit,
Dedit [que] Sigurdo.

II.
Ita excelluit Sigurdus
Super filios Gjukii,
Tanquam foret viride allium
Super herbas enatum 8);
Aut cervus celsipes 9)
Pr feris bestiis;
Aut aurum, prunarum modò rutilum,
Supra griseum argentum 10).

III.
Donec me impediebant obtrectantes 11)
Mei fratres,
Quò minus possiderem virum
Cunctis prᴂstantiorem:
Dormire illi nequibant,
Neque de rebus 12) deliberare,
Antequam Sigurdum
Interire fecerunt.

IV.
Griseus adcurrebat de conventu 13),
Sonitum audire erat,
Atqui tum Sigurdus
Ipse 14) non venit:
Omnia erant sellaria animalia
Sudore (sangvine 15) circumspersa
Et adsvefacta udori
A percussoribus.

V.
Ibam lacrymans
Cum Griseo loqui 16)
Maxillas udo,
Equum rogavi nuncia 17):
Tuncincurvescebat(moerebat)Griseus
[Et] demittebat caput in herbam 18);
Terram novit 19),
At possessores non vivebant 20);
Diu circuitum [est] 21),
Diu animi in dividia (moerore) erant,
Antequam ego sciscitarer
Populi custodem 22) de principe.

VI.
Vultum demisit (animum contraxit) Gunnar 23);
Dixit [autem] mihi Högnius
De Sigurdi
Acerbo letho:
Facet sanè csus
Ultra flumen 24)
Guttormi occisor 25),
Et datus quidem lupis.

VII.
26) Adspice (vise) illic Sigurdum
Australes partes versus 27);
Tunc audis tu
Corvos crocitare,
Aquilas clangere
Esca 28) gestientes,
Lupos uluare
Circa virum tuum.

VIII.
Qui tu mihi, Högni!
Luctus tantos
Voluptatis experti 29)
Occupas narrare?
Tuum, o si! cor
Corvi discerpant
Latas per terras,
Potius quam 30) tu homines videas.

IX.
Respondit Högnius,
Una vice 31)
Dejectus a bono (lto) animo,
Ex magno moerore 32):
Eȏ, Gudruna! habes
Causas lamentorum plures,
Quod cor meum
Corvi discerpant.

X.
Sola discessi inde
A colloquio
Passim colligendas 33) versus
Luporum (coen) reliquias 34):
Neque gemitus edidi 35),
Neque brachia (circum) jactavi,
Neque jacturam questa sum,
Ut mulieres ali,
Quando jejuna 36) sedebam
Apud Sigurdum.
 
XI.
Nox mihi visa est,
Interlunium 37), esse,
Ubi acerbè
Adsidebam Sigurdo:
Lupi mihi videbantur
Longè meliores,
Si facerent me
Vitam perdere;
Aut cremata 38) forem
Ceu betulina sylva 39).

XII.
Perrexi de saltu montano 40)
Nycthemera 41) numerȏ quinque,
Donec palatium Halfi 42)
Celsum cognovi 43).

XIII.
Quieve cum Thora
Septem semestria
Filia Haconis 44)
In Dania:
Illa mihi in delicias
Acupictilia aurea 45) concinnavit,
Ӕdes Teutonicas
Et cygnos Danicos.

XIV.
Posuimus in picturis 46)
Qu luserunt (pugnarunt) heroёs,
Et in manuariis artificiis
Regios satellites,
Orbes rubros,
Athletas Hunnorum,
Gladiis instructum agmen, galeatum agmen,
Regiam sequelam.

XV.
Naves Sigmundi 47)
Currebant ab litore,
Aurata velamenta 48),
Sculpta extrema:
Insuimus panno pictili
[Certamen] quod certarunt
Sigar et Siggeir
Austrum versus in Fiveo 49).

XVI.
Tune fandȏ audiit Grimhilda
Gothica 50) mulier,
Quid ego animȏ destinȃssem 51)
- - - -
Ea abjecit velum pictile,
Et filios arcessivit,
Obstinatȏ animȏ
Id sciscitatum:
Qui vellet gnatum [amissum] 52)
Sorori compensare?
Aut de viro cᴂso
Satisfacere vellet?

XVII.
Paratum se ostendit Gunnar
Aurum offerre
Ad injurias expiandas,
Atque item Högnius:

XVIII.
Ea id rogavit,
Quis ire vellet
53) Equis sellas imponere,
Currum ciere,
Equo vehi,
Accipitrem projicere 54),
Sagittas jaculari 55),
Exarcu inflexo 56).

XIX.
Valdar 57) apud 58) Danos
Cum Jarislevo 59),
Eymodi tres 60)
Cum Jarizscario,
Intrabant postea
Ducibus similes 61)
Longobardi 62) comites,
Utebantur lacernis 63) rubris,
Exornatis loricis,
Conflatis galeis,
Frameis (machᴂris) cincti
Habuerunt capita fusca 64).

XX.
Quisque [eorum] cupiebat mihi
Insignia munera deligere
Insignia munera deligere 65)
Atque ad animum 66) loqui,
Si (ut) possent mihi
Ob multiplices luctus
Sponsiones satisfactionis 67) dare,
Modò credere mihi libitum foret.

XXI.
Tulit mihi Grimhilda
Poculum bibere
Algidum et acerbum,
Neque ego injurias recordabar 68):
Id erat adauctum 69)
Vi veneficȃ 70),
Adeò frigidȃ maris aquȃ
Atque piaculari cruore.

XXII.
Erant in cornu 71)
Cujuscunque generis characteres
Incisi et rubefacti 72),
Neque ego interpretari poteram.
Ericeus piscis 73) longus
Regionis Haddingi 74),
Arista non excisa 75),
Introitus ferarum 76).

XXIII.
Erant ei potioni
Multa mala commixta,
Decoctum 77) omne genus ligni
Et glans sylvestris,
Pluvia foco circumfusa 78)
Intestina animalium immolata 79),
Suillum Hepar coctum,
Nam id offensarum sensum hebetavit 80).

XXIV.
Tum verò oblita sum 81),
Postquam obtinueramus 82),
83) Omnia juramenta 84)
Incurva 85) in regis palatio:
Accesserunt reges
Ad 86) genua [mihi] trini (très),
Antequam ea me ipsam
Adgressa est sermone 87).

XXV.
88) Do tibi Gudruna!
Aurum accipere (habere 89),
Copiam omnimodᴂ,
Post tuum patrem defunctum,
Annulos rutilos 90),
Hlödveris (Ludovici 91) palatia,
92) Aulᴂa (aulᴂ) universa
Post regem cᴂsum 93).

XXVI.
Hunnicas puellas 94),
Quᴂ insternunt 95) pictis tapetiolis
Et conficiunt aurum 96) fulgidum,
Ita ut tu [id] delectamento habeas 97):
Tu sola potiaris faxo
Gaza 98) Budlii
Aurô cohonestata 99)
Et data Atlio.

XXVII.
Nolo [sanè] ego
Cum [ullo] viro consortium inire 100),
Neque Brynhildᴂ
Fratrem maritum habere 101):
Dedecet me
Cum filio Budlii
Familiam amplificare,
Aut vitᴂ [meᴂ] adquiescere 102).

XXVIII.
Noli tu viris 103)
Iras retribuere
Propterea quod 104) a nobis
Res prius orta sit:
Ita animum inducas,
Quasi vivant ambo
Sigurdus et Sigmudus 105),
Si tu filios progeneras.

XXIX.
106) Nequeo, Grimhilda!
Hilaritate potiri (frui) 107),
Neque reibellicᴂ gloriȃ eminentis 108)
Recuperandᴂ spem fovere,
Postquam Sigurdi
Acerbè (avidè) 109) potarunt
Carnivora monstra, corvus 110),
Cordis sangvinem simul.

XXX.
Istum ego omnium
[Stemmate] generosissimum
Regem inveni
Et quibusdam rebus prᴂstantissimum 111).
112) Eum faxo obtineas [virum]
Usque dum ᴂtas te vincat 113),
Mariti expers (sis) 114)
Nisi hunc velis.

XXXI.
Nolis offerre (obtudere)
Malis repletum
Obstinata lubidine
Id genus 115) mihi:
Ille Gunnari
Cladem intendet (inferet) 116)
Atque Högnio
Cor excerpet.

XXXII.
Ego non cessabo
Priusquam vegeto
Acierum ludi exasperatori incentori 117)
Ætatem demam.

XXXIII.
Lacrymans Grimhilda
Verbum id arripuit,
Quô filiis suis
Mala exspectanda declaraver at 118),
Atque cognatis 119) suis
Noxas ingentes.

XXXIV.
Terras porrò do tibi,
Populorum comitatum 120),
Vinbiörg, Valbiörg 121).
Si vis accipere,
Ea per tatem tene
Et adquiesce 122) filia!

XXXV.
Eum quidem eligam
De regibus [maritum],
Et tamen, cognatorum auspiciis 123),
Invita obtinebo:
Non [autem] existet mihi
Maritus delicio,
Neque fratrum clades 124)
Filiali prᴂsidio.

XXXVI.
125) Statim in equo
Vir quisque conspectus erat,
Fᴂminᴂ autem Gallicᴂ 126)
Sublatᴂ 127) in currus:
Nos septem dies
Frigidam terram 128) pervecti sumus;
At alios septem
Undas fleximus 129 a)
Septem verò tertios 129 b)
Aridam 130) tellurem permeavimus.

XXXVII.
Ibi custodes portarum
Celsᴂ urbis (arcis)
Forem recluserunt,
Antequam in aream [palatii] equis penetraremus.

XXXVIII.
131) Somno me excitavit Attalus
Videbar aute mihi esse 132)
Plena gritudine animi 133)
Post (ob) consangvineos mortuos 134):
135) Sic me modò
Parcᴂ de somno suscitant;
Animo grata (benevolȃ) vaticinatione 136)
Vellem ego potiri.

XXXIX.
Existimavi te, Gudruna
Gjukii filia!
137) Fraudulento (pestifero) gladiô
Transfigere me.

XL.
Ignem portendit,
Cum ferra in somno adparent 138),
Fastum et voluptatem
Mulieris ira 139):
Ego tibi adversus malum (morbum)
Cauterium 140) adplicabo,
Leniam [id] et medebor,
Etsi mihi invisus sies 141).

XLI.
Existimavi hic in horto
Stolones decidisse,
Quos ego volueram 142)
Facere ut crescerent 143);
144) Evulsi [erant] radicitus,
Rubefacti in sangvine,
Lati in sedilia 145),
Jussum, me mandere.

XLII.
Existimavi mihi de brachio
Accipitres avolare
Escarum exsortes 146)
Ad tecta calamitosa 147):
Corda eorum autumivi
Cum melle commanducata 148),
Dolore animi defessus 149),
Tumefacta (infiata) sangvine.

XLIII.
Existimavi mihi de manu
Catulos elabi 150),
[Et] quod lascivia 151) destituti
Ejularent ambo:
Corpus eorum opinabar
In cadavera versum;
Nolentium 152) corpone exanimi
Vescendum mihi erat.

XLIV.
153) Ibi viri
De cubili ferent judicium 154),
Et albicoloribus 155)
Capita dement:
Ii morti erunt obnoxii
Intra paucas nóctes (elapsas) 156)
Paulò ante diluculum,
Aulicorum coetus gustabit 157).

XLV.
Cubo postea 158),
(Nec dormire vellem)
Obstinatus in grabato perpetuo,
Ita sanè agam 159).

Читати або завантажити у форматі .docx.

a) Hᴂc parvula introductio prosaica cum idonea ratione, ut opinamur, huc a nobis translata est e fine proxime prcedentis membri prosaici, quod inscribitur Dráp Niflúnga s. Niflungorum cades. Quod ad nomen hujus regis adtinet, adpellatur quidem Þidrekr in Historia sua. Utrumque rectum esse potest, nam i et io interdum alternant inter se, quemadmodum in Lid pro Liód, carmen, et hlíd pro hlíod, vox, cantus, in Nialssag carmine Darradico sub finem. Sunt er in Nostratibus, qui þídrekr per í plenum eloquantur.

1) Nimirum e regno suo profugus, vi bellica patrui sui, regis Ermenreki (Ermanarici), neque prius, quam post annos XXXII id recuperavit; consule Ejus Historiam Cap. CCLXIV. at CCCLXIX. Intermedio tempore integro videtur cum Attalo l. Attila rege vixisse.

2) In prᴂliis nempe, quibus cum Attalo interfuit adversus regem Osantrigem et fratrem ejus Valdemarum etc.

3) Quod hanc dictionem, Mer-meyia, adtinet, consule Hyndlo-liódvers. I. lin. I. cum nota, et lin. 5. Conf. etiam Fafnis-mál vers. I. lin. I, etsi constructio ibi aliquid distet. Si quibus hᴂc figura non placet. et accipiunt vocem Meyia pro Nominativo sing., quod et licite fieri arbitramur, saltem more recentiorum, ut in hoc insignis Poētᴂ Stephani Olavii ; Maria meyian skᴂra, Maria virgo pura (incorrupta), eos necesse est prᴂcedens Mᴂr pro Adjectivo merus, purus, capere. Sensus adeò foret: Illibata eram Virgo (vel Inculpata). Quod autem Meyia, vel potius Meyg opim in: usu fuerit etiam, concluditur tutò e gravi auctoritate Njalssage Cap. I. et quidem Codice ejus Membraneo optimᴂ notᴂ, qui Meygiar (in plurali) ibi legit sub varietate lect. k. Istud sutem g. in fine postea extrusum est, fortasse charientismi gratia, propter opinionem quorundam, vocem hanc quomodocunque cognatam esse verbo curpiculo Ek mig, Imperf. meig, mingo, saltem cum eo consonare in pronuntiatione. Est autem Meyg s. Meygia conjugatum τoϋ Mögr, ut opinamur monitum esse in Gloss. ad Njalssagam. Fuerunt adeò daversa vocabula Mr et Meyia, et divers originis. Propterea verò quod prius vocabulum in omnibus casibus, prter Nominativum singul. sine dubio visum erat ambiguum, nempe coincidens cum Mᴂrar, Mᴂri &c. quᴂ vox notat terminum regionis, ideò in istis casibus posuerunt, mutuò sumentes alterum vocabulum idem notans, Meyier et Meyio, et sic porrò. Hc nos super hisce duabus vocibus aliquandò modenda esse putavimus. pro officio et studio nostro.

4) Biört hic de Serena tamen capi potest, et ad ipsam reginam Grimhildam adplicari, adeò nulla opus foret parenthesi. Quod Búr adtinet, id olim variè significavit, út Svefnbúr, dormitorium, et apud Danos antiduiores Jomfruebur, gynᴂceum, Nostratibus priscis Skemma. Hodie restrictum est ad penuarium tantum. Conf. in Oddrúnar-gráti: Brynhildvr i búri Borþa rakrti.

5) Secus quam postea fecit in animo suo, marito Sigurdò ab iis occisò.

6) Sc. dote patria s. domestica, distiogvenda ab dote maratà s. antipherna, de qua re consule Gloss. Njalssagᴂ sub voce Qvánar-mvndr. Et Gvlli splendidè hic et svaviter positum est, cum tamen sine dubio etiam sermo sit de aliis rebus. quᴂ dotem constituebant.

7) Repetitio lepida rei grat et splendid, et id prsertim in ore muliebri. Interdum adhibetur ad sensum intendendum et verba magis inculcanda, ut in Fragmento Odᴂ Brynhildinᴂ II. vers. II. lin. 2 et 3. etsi positus verborum ibi aliquantum muntatus sit.

8) Paullò aliter loquitur Regina in Oda sua Ima Sva var mínn Sigurdr - - - Sem veri geirlaukr Or gr. v.

9) Hic cervum benè commendat a crurum altitudine, at in Helga-Qvida Iida, partim simili compatatione, a cornuum altitudine. Locus iste est perelegans, ut multa alia in ea Oda. Incipit autem sic: Sva bar Helgi Af hildingóm Sem &c.

10) Conf. Gloss. Gunnlaugr-sage sub voce Grásenn, ubi adfertur e quibusdam Legum codicibus, Silfr grâtt I skör, i. e. Cum scinderetur vel frangeretur, griseum, de argento vilioris notᴂ.

11) Respice ad Odᴂ Brynhildinᴂ IIdᴂ Fragmentum, vers. III. lin. 5 seqq.

12) Momentosis sc. vel seriis; omnis eorum cura <…bat – В слові розмита перша літера; Ілько Біленко-Шумахер> in nece Sigurdi. Istud, Ne vm fakar <…maВ слові розмито перші дві літери; ІБШ>, de homine, cujus cura in una re fira ut, aliis relictis, alibi adhibet Auctor, ut in Cripis-spá vers. XXIX. in re amatoria.

13) Conf. Epilogum Fragmenti Odᴂ Brynhildinᴂ IIdᴂ prosaicum. Sigurdum in sylva foria occisum esse, memoratur ibidem, et in venatione cᴂsum narrat Vilkina-saga, quod parum differt. Þing etiam de venatorum concilio facile potuerat accipi.

14) Siálfr, nempe dominus Granii, et mirè Grani rann at þingi, quasi de persona, quᴂ in conventu interfuerit.

15) Si Sveita de sangvine hic accipimus, erit ex antiqua vocis adplicatione rectum satis; sed hoc loco tamen cum amplificatione, tanquam sangvine Sigurdi, vel etiam ejus percussorum, cum Sigurdum occiderent, equi tincti fuerint; conf. lin. ult. hujus versus. Savþvldyr ante periphrastica Equi adpellatio, nostratibus pecularis, quantum scimus; quemadmondum et Reiþar-dyr, animalia equitationis, apud Biarnium Gissursonium in Carmine Hrakfallabálki; i. e. Sylva Calamitatum; et Hófa-dyr apud Finnbogium Gislaviun in vetusto carmine haud ineleganti, quod adpellatur Meffu-diktr, i. e. Carmen de <…issa – В слові розмито першу літеру; ІБШ> frequentanda.

16) I. e. tanquam notum mihi et amissi domini amantem.

17) Si spialla, per verbum loqui, accipimus, intelligere debemus nuncium, quod <…utum – В слові розмито першу літеру; ІБШ> animal vultu suo tristi et gestu <dede… - В слові розмито останню (або дві останні) літеру; ІБШ>, ut sequitur. Tum verò verbum Frá <… - Слово з однієї (або двох) літери розмите; ІБШ> ante. sonaret audivi.

18) J. e. in terram, non tamen ut vesceretur. Drap havfþi í gras, alicubi legit G. Pauli in suis Adnotationibus ad Tomum I. hujus Eddᴂ, quod fortasse in metro prᴂstat.

19) Vissi, pro kendi, agnovit, recognovit, quemadmodum equi in talibus sunt adeò sagaces.

20) Plurali hic utitur amplificandi causá, cum tamen solum Sigurdum intellectum velit Regina.

21) Sc. a Me, et Hvarfaþ mojò est Particip. prt. Poterat dicere Hvarf ek circumivi ; sed istud est ornatius. Nisi quis malit Hvarfaþ pro Prᴂterito Imperf. Indic. cum negatione suffixa accipere, i. e. non diu ivi – antequam &c. Tum verò fortasse linea sequens de hᴂsitatione animi fuerit capienda, etsi <... – Розмите слово з двох літер; ІБШ> acceptio non sit ex usu.

22) Sc. Gunnarem fratrem. Fólk-vörþr de rege antiguitus est tralatitium, adpellatio congrua officio regio.

23) Nempe ex pudore et forte etiam poenitentia ob patricidium aadmissum.

24) Ver in Edd Snòrr. Nomenclaturis est Amnis s. fluvii adpellatio, usitatè autem Maris, et sine dubio Rhenus hic intelligitur, quò accedit isthoc è Fragmento Od Brynhildin IId: Soltinn varþ Sigurþr Svnnan Rhinar, vers. XI.

25) Epexegesis de Sigurdo, nam Guttormum Niflungum occisorem suum vulneratus interfecit. Consule Odam Sigurdi ultimam Vers. XX et XXI.

26) In his est figura Sarcasmus.

27) Conf. not. 24 prᴂcedentem.

28) Scil. ex corpore ejus. Cᴂterum vide, quantillum distent hoc nostrum Ӕzli, cadaver, et Danicum Aadsel.

29) Si quis Vilialavffi per nolenti simpliciter hic velit exprimare, non adeò refragabimur; sed alterum tamen sensum prᴂstare censemus, quemadmodum in Oda Sigurdi ultima de hac ipsa regina, in lecto expergefacta, cum maritus Sigurdus fataliter vulneratus esset: Sofnvþ var Gvþrún I fᴂíngo Sorgalavs Hiá Sigvrþi. En hon vaknaþi Vilia-firþ; ubi Sorgalavs et viliafirþ sunt antitheta.

30) Ennpro Heldr enn hoc loco, exemplȏ raro, quem tame sensum contextus hic videtur poscere. Deinde Vitir manna re ipsa est: inter homines verseris ɔ: vivas.

31) Ait cum hac una vice tantum tristem fuisse, nunquam alias. Et notandum in sequenti linea Góþr hvgr de animo erecto et hilari, more Latinorum; nam non procedit, quod soror fratri, tali quidem atque Högnius fuit ingeniȏ natus, animi malitiam importat.

32) Nempe propter imprecationem vel vatitinium sororis, quod postea res verum esse comprobavit. conf. vers. prᴂced. lin. 5 et 6.

33) Est amplificatio poētica, quasi dicat: Discerptum cadaver Sigurdi a feris carnivoris passim dilatum et qurendum esse. At lesa autem, unde illud Viþ-lesar, prime et proprio sensu est colligere (alias Nobis At tina et tina saman), quemadmodum At lesa ber, baccas legere, et inde Substantivum Beria-lestr.

34) Quas saturi scilicer, atque ideò fastidiosi ob copiam prandii, contemserunt. Exaggeratio, commiserationis apud Theodoricum regem movendᴂ gratia.

35) Hc etiam sunt in Ima Oda hujus reginᴂ, vers. I. lin. 5 et 6, ubi nostram opinionem de insolito verbo At hinfra semel aperuimus.

36) Quod et necesse erat lugenti muliere. Soltinn autem in hoc sensu adeò infrequens fuit antiquioribus, quantum ex eorum monumentis videre licet, quam frequens est receptioribus.

37) Epexegesis figura, semensus intendendi gratià. Facilè poterat dicere Niþ-merk adjectivè, raferendo ad prcedens Nótt, illunis sut perobscura. Conf. Niþ in Gloss. Tomi I. Eddᴂ nostrᴂ.

38) Brendi hic impersonaliter accipiendum, neque enim ad lupos referri potest.

39) Birki-viþ què facilè dicere poterat, sad hoc putavit figuratius, uti et est.

40) Ubi scil. Sigurdi reliquias qusierat; conf. supra Vers. X. lin. 3 et 4. item superius n. 1-3. ad vers. IX. Sylva potuis sita esse in monte vel montis latere.

41) Hic per Dgr necessario intelligendus est dies naturalis, XXIV. horarum; nam Dᴂgr usitatè de semidie capere non procedit propter vi longinquitatem.

42) Sive Alfi (secundum Vols. fagam) filii Hjalpreki, qui Sigurdo fuerat pater nutricius.

43) Verisimiliter cognovit ex relatione Sigurdi, qui illic in pueritia educatus erat.

44) Consule Epilogum prosaicum Od Im Gudrunianᴂ.

45) Confer ex Sigurdar-Qvida ultima versum, qui sic incipit: Nu skulo gánga &c. linea 7.

46) Ita ut adhuc mulieres nostrates in suis acupictilibus adsolent. In hoc et sequenti versu continuatur oratio de hoc genus artificiis muliebribus, exornationis gratiȃ, et prᴂterea adparet multiloquium fᴂmineum.

47) Vols. saga Cap. XVI. pag. 87 ita hc memorat: Gudrún – sat med þóro – ok sló borda ykr (rectius fortè fyrir) henni ok skrifadi þar á morg ftórvirki ok fagra leika, er tídir vóro i þann tíma, sverd ok brynior ok allan kóngs búnad. Skip Sigmundar konungs, er skridu fyrir land fram, ok baráttur þᴂr er þeir börduz Sigmundr ok Siggeirr á Fróni sudr. Slíkt var þeirra gaman, ok hvggadiz Gudrún miket harms sins; i. e. Gudrúna versata est cum Thora, et apud eam (in ejus gratiam) artificiis textoriis incubuit, atque ibi scripsit (pinxit) multa prᴂclara facinora, et spectabiles ludos, qui eo tempore erant solennes, gladios et loricas, et omnem regis ipsius adparasum; item naves Sigmundi regis (patris Sigurdi), quibus (olim) terram prᴂtervectus fuerat, atque prᴂlia, quᴂ Sigmundus et Siggeir commiserant austrum versus in Fronia (fortasse Fiona, nam in talibus lapsus est facilis, propter literarum i er i non adeò dissimilem picturam). Id earum erat oblectamentum, atque inde Gudruna multam consolactionem accepit luctus sui. Cᴂterùm hoc. Skip Sigmundar – stafnar, neque multum cedit inscriptioni Clypei Vulcanii apud principem Poёtarum Latinorum, imò omnium ex nostra opinione, in VIIIva Ӕneide.

48) Navium scil et sine dubio vela ipsa. Armamenta navium olim inaurata fuisse, constare potest ex Carmine Hallfredi Vandrdaskáld nostratis, ubi suam amasiam Kolfinnam ambulantem cum navi instucta procedente comparat; verba Ejus: En þá ek se þik sága Savms i qvenna flavmi Sem skravt-búin skríþi Skeid med gylltom réida. Þiki mér, antea prcesserat in carmine, i. e. videtur mihi. Per reida verò apud hunc Poёtam necessariò ferè vela intelligenda esse opinamur. Potuerunt quoque trochleᴂ funium olim inauratᴂ fuisse, ornatus gratiȃ, cui multum studebant prisci Septentrionales. Alias Gríma in Edda est galeᴂ vocabulum, quod huc adplicari posset, nisi sermo esset in sequentibus de prora et puppi. Denique advertendum, quod Auctor verbum hic omisit, ornatûs gratia, nam facile poterat dicere, salvo metrȏ, Gyltar váro grímor. Talis ellipsis spius occurrit in hac Oda. Si hc referamus ad prcedens verbum Skriþo, constructio fuerit oppidò figurata et elegans.

49) Fifa secundum Philipp. Cluverium in Geographia sua vocata est provincia Scotiᴂ meridionalis. Neque prᴂtereunda opinamur verba Sighvati poetᴂ nostratis de Ganuto Potente, Danorum rege et Anglorum, qui tum in Anglia residebat: Hafa all-framir jöfrar Ut sin havfvd Knúti Fᴂrd úr Fifi (Fivi) nordan - - midio.

50) Respice ad Helreid Brynhildar vers. VII. lin. 6. cum nota.

51) Licet quoque transferre per: Qvam anini solicita essem. Hyggilega léto, dixit excellens Poёta Eyvindus Skaldaspiller de Bellonis ab Odino missis, ut Haconem Adalsteinii Alumnum ad cᴂdem deligerent, ubi J. Olavius optimè vertit: De vare tantefulðe.

52) Scil. Sigmundum, quem filii Grimhild trimulum, e consilio Brynhildᴂ, occiderant cum patre Sigurdo; conf. Vols. sagem Cap. XV. pag. 85, et Sigurdar Quidam ultimam, ubi hᴂc sunt verba Brynhildᴂ: Látom son fara Feþr i sinni.

53) In sequentibus lineis hujus versus oculis subjicitur non ingratum Ethos garrulitatis muliebris.

54) Illustres viri prisci, inter eundum, accipitres secum habere consveverunt, axillis vel brachiis insidentes, oblectamenti et pomp gratia, ut vernarentur in itinere, quandocunque luberet.

55) Itidem ad venationem in transitu, delectationis ergo.

56) Hanc vocem quod adtinet, consulatur Höfudlausn Egils vers. XVII. verba Ejus: Gall ybogi At egg-togi. Ubi G. Pauli et G. Magnus adnotarunt quod satis sit.

57) Valdar Munificus filius Hroatis, filii Haldani II. ex calculo Th. Torfᴂi in Serie sua regiam dignitatem sumsit Ao. Chr. CCCCXCV atque adeò hic in censum venire prorsum nequit; sed alius Valdar, nempe Ivaris Vidfadmií gener, qui regnum Dani ab socero obtinuit, ex auctoritate Perillustr. Suhmii in Historia sua Critica Tom. VI. pag. 415 et 427. Ivarem autem Vidfadmium regnum adiisse Ao. Chr. DLXXX, et decessisse Ao. Chr. DC. statuit modò laudatus Torfus in dicta Serie pag. 237.

58) Vacat Prpositio Med vel Vid, non sine exemplo, vel etiam in prosa oratione. Svavitatis poёtic ergo Auctori nunc visum eat Eam nunc excludere, neque illi refragamur in ea re.

59) Prior pars nominum Jarizleifr et Jarizscárr (in lin. 4.) ab Perillustri Suhmio in margine sui Libri per ferrum exponitur, sanè quam doctè, ut ab Grc. Άρης ferrum inter alia significat. Posteriorem partem prioris nominis quod adtinet, consule Gloss. Tom. I. Edd nostr sub nomine Reginleif. Posterior pars posterioris, nostra quidem opinione, venit ab At skera, secare.

60) Pro his tribus unum, nomine Eimur, substituit Volsungasaga Cap. XV. pag. 87. qu etiam Valdimar af Danmörk axhibet, non autem Valdar, Jarisscarium penitus supprimens.

61) Amictu sc. quod mulierem potissimum observasse, sanè quam muliebre est. Vols. sagᴂ verba sunt I. c. þeir fóro med öllom herbúnadi.

62) Þar vórn Lángbardar ok þá Franskir ok Saxar, i. e. In eo coetu erant Longobardi, Franci et Saxones. Vols. saga pag. 87. Non tamen tenuis suspicio nobis est, per illud Langbarz in Genit. sing. ipsum Attalum intelligi, qui fortasse barbam promissam gestaverit. Istud Liþar hanc nobis opinionem ingessit, nam improprie satis de Gentili vel Provinciali hic adhibitum videri possit; notat autem Lidi primò socium, et deinde militem. De cetero, quod hunc locum adtinet, evolvere ne pigeat perillustr. Sukmii Historiam Criticam Tom. VIII. pag. 161.

63) Conf. Grímnis-mál in Tomo I. hujus Edd. Laþa exhibet Vols. saga, sine dubio vitiosè.

64) Hc omnia ad exornationem, ex adfectu muliebri, posita sunt, neque id sine elegantia.

65) Svavis repetitio rei jucund sanè quam mulieri congrua, uti et supra vers. I. lin. 6 et 7.

66) Mihi sc. Confer tamen Gripis-spá vers. X. ubi habetur: Er viþ hvgat mᴂlom, et vers. XIV. lin. 2. í hvgaz rᴂþo; unde sensus foret: ex animo ɔ: sincerè, seriò.

67) Trygdir propriè usurpatum fuit de sponsione inter inimicos vel in jure contendentes: nunc hic restringitur vox ad satisfactionem ipsam.

68) Nimirum eo poculo epoto, atque prcedentia epitheta sunt ab grimonia animi muliebris, sanè quam poёticè.

69) J. e. mixtum, vel si mavis, corroboratum, confortatum.

70) Hc verba sunt Vols. sag Cap. XVI. pag. 88: Sá dryckr var blandinn med ardar magni ok sᴂ, ok dreyra fonar hennar; i. e. Ea potio mista erat vi vene ficii del. aut herbarum vi (rebus violentibus, transtulic Bíörnerus) aquȃ marina, et sangvine filii ejus, sed quᴂrí potest, de cujus filio sermo sit, Grimhildᴂne an Gudrunᴂ? ad prius magis inclinamus; conf. nos sub varietate lectionis. Alteram acceptionem quod adtinet, adspice Hyndlo-Liód vers. XXXIV. sub finem, atque ibidem var. n.

71) Sine dubio intrinsecus, nam eos non cognovisse videtur prius quam post epotum poculum.

72) Ita Egillus Skallagrimius in cornu potorio, cui veneficium inesse autumabat, characteres sculpsit et sangvine suo rubefecit; vid. ejus Historiam de Cᴂde Arleyensis.

73) Hc est Eddica angvis adpellatio.

74) J. e. Dani, vel strictius Joti, cujus alicui parti olim prᴂfuisse Haddingum Grami filium putat perillustr. P. F. Suhmius in Historia sua Critica Tom. VII. pag. 126. Et quod sermonem adtinet, Haddingia in Gen. sing. a Nominativo Haddingr procedere possiet, quemadmodum in Nials-saga Berserkia in Gen. sing. pro Berserkiar s. Berserks, a Nominativo Berserkr. Sanè formatio Genitivi Haddingia et Bersérkia ordinariè requirit Nominativum Haddingi et Berserki, qu tamen terminatio in his nominibus non ex usu est.

75) Ofkorit hic variè accipi potest, nimirum 1) de artista integra cum culmo, in cornu sculpta; 2) de farre non molito, nam verbum At skera iteam de mola dicitur; 3) de arista non in cornu incisa, sed integra potui immisa. Sed prima explicatio maximè placet.

76) Torfus Sylvas intelligit, a quo nos in re dubia discedere noluimus, tam gravi Auctore, et foret adeò positum ostium pro ipsa domo. Poterit sanè imago sylv cornui incisa fuisse qualiscunque. Confer Nos superiùs ad Brynhíldar-Qvidam Imam s. Sigvrdrífo-mál a versu, qui incilit: A skildi qvaþ ristnar etc.

77) Ex originatione explicandum foret Pructus, et sine dubio in sequenti Allz viþar amplificatio poёtica est.

78) I. e. Fuligo; Torfus cineres vult intelligi.

79) Blotnar, per o tenue legunt Torfᴂus et Björner, et vertunt lineam: Animalium visceribus aquàemollitis (ilibus liquore mollitis); Sed dubitari sanè potest, an Blotinn hoc sensu in Lingva nostra unquam exstiterit, aut analogicè exsistere possit; blotnadr omnes norunt. Unde adeò necessariò alteram lectionem per o grave prtulimus, qu tam rei quam Sermonis respectu multum prstare visa est. Immolata verò figuratè dictum est pro immolatorum (animalium). Simul advertendum, vocabulum Iþrar in gen. fᴂm. oppidò rarum, per metrum facilè dicere poterat Iþr blótin in gen. nuetr. quod tralatitium est.

80) Num ea vis insit hepati suillo, dispiciant Physici et Medici.

81) Ita leviter mutavimus, necessitate adacti; nam Gleymdo in plur. obliti sunt, exhibet S. et Gleymþv itidem in plur. Membr., cujus tamen scriptio non omniò sincera est in ultima litera. Numerus ille pluralis si admittatur, sensus fuerit, sanè quam jejunè et coacte: Tunc verò obliti sunt (sc. reges et reginᴂ, qui in prᴂsenti negotio Attalo regi aderant) Id. cujus mentionem [antea] fecerant (nimirum, ut mihi, Gudrunᴂ, satisfieret de cᴂde mariti mei Sigurdi et filii Sigmundi). Havfdv in 3tia plur. uterque Liber exhibent. sicuti modo Gleymdv, quod nos levi manu per Hafdom restituimus, et in versione exprossimus, licitè ut opinamur; nam de se solo in plurali loqui, apud Veteres tralatitium est, imò et interdum apud Recentiores. Quod verò si quis istud Havfdo retinere voluerit pertinaciter, sensus fuerit: Postquam [mihi] prᴂbuerant [potionem], de qua explicatione confer Gloss. Tomi I. Eddᴂ nostrᴂ in verbo Ek get, pag. 521 Col. 1 num. 6. Arque Grimhilda sola eam prᴂbuit. Sed in tali re magis, invidiosum est plurali numero uti, quam singulari.

82) Sc. potionem a Grimhilda oblatam.

83) Ordo verborum prosaicus harum lineartum fuerit, qui etiam in versione nostra qualitercunque exprimitur: Avll jör, biúg i jöfvrs sal. Jöfvrs autem hic de Halfo s. Alfo rege accipiendum est; vix enim de Sigurdo, quasi regina loquatur de juratis promissis huic datis, nulli viro prter eum nupturam se fore; cujus tamen juramenti in Historia Sigurdi et Gudrun nusquam fit mentio.

84) De hoc loco conclamato necessariò consuluimus Virum harum rerum, ut plurium, scienentissimum, I. Olavium Hypnones. atque ille pro sua solertia cum nodum sic extracavit, ut amant o pro ö) legendum statuerit Vör, quod in Lingva prisca juramenta significare adseruit. Sané huc congruit locus Edd Snorrian Fab. XXX. quem adscribere non piget: Nivnda (Asynia heitir) Vár. hon hlydir á <…yda – Першу літеру слова розмито; ІБШ> manna ok cinkamál er veita sin í milli honor oc karlar. Þvi heita þan mál Varar. hon hefnir oc þeim er brigda; I. e. Nona (dea Asiatica adpellatur) Vára; ea adcendit juramenta hominum, et foedera, qu dant inter se fmin et masculi. Unde adeò illa foedera nuncupantur Varar (an Várar)? Illa etiam punit eos; qui ea violant. Huc etiam commodè adtulerimus ex Helga-Qvida Haddingiaskata in prosa sexta: Þav Helgi ok Svava veittvz varar; item ex Þryms-Qvida sive Hamarsheimtr, vers. XXX. lin. 6 et 7: Vigit ockr saman varar hendi. Juramenta vero regin (Gudrun) hic fortasse significent ea, qu dederit, nulli virorum prter Sigurdum nmbere velle, aut forte se nunquam in gratiam esse redituram cum fratribus, propter cdem Sigurdi et filii Sigmundi ab iis commissam. Denique vocabulum Jór aut Jör sanè quam in usu insolens est, sed ei tamen favet etymologia et convenientia cum Lat. Juro, adeò ut nihil opus sit istud supra adlatum Vör pro eo substituore. Quod autem ad sensum harum duarum lihearum adtinet in connexione ad supra explicatas Librorum lectiones Gleymdo et Havfdo (not. 81 <В нашій нумерації насправді 82; ІБШ>), is utcunque foret talis verbo tenus: Omnes regis terram versus incurvi (moestri) in palatio. Atqui incertum est, unde illa moestitia regibus et reginis venerit.

85) I. e. Moesta, cristis, anxia, solicita, vel ab jactura mariti et filii, vel etiam ab nuper epota potione, vel denique ab nova conditione nuptiarum oblata.

86) Istud Fvr kné admodum svave est, nostro quidem animô. Consule Fiölsvins-Mál in Tom. I. Vers. XXXVIII. lin. 3 cum n. 47. item Gloss. ejusd. Tomi sub vocabulo Kné. Sanè hic videri possit per istam dictionem indicari supplex regum petitio. Conf. sanè verba Flosii Thordarsonii in Njals-saga Cap CXXXIV. in fine, pag. 212: Mvn nú þat sannaz sem ek sagna ydr. at ver mvndim fyrir Mörgvm kne gánga verda, collata Versione lat. pag. 467 et var. s. ibid.

87) Tralatitium est in sermone nostratium antiquo At koma at máli vid einn; sed hoc, At fkia einn at máli, Eddᴂ nostrᴂ propium arbitramur, perrarum utique, atque altera Dictione significantius. Verbum At fkia vast significationis est, evolvendum in Gloss. Njalssag.

88) Hᴂc loquitur ex persona Grimhildᴂ matris.

89) Istud At þiggia svavis pleonasmus est, conferendus cum hoc in Hyndlo-Liódom vers. II. Gaf hann - - Sigmvndi Sverd at þiggia, cum adnotatione 5.

90) Vide in hoc garrulitatem muliebrem, ubi de svavi re sermo est. Prᴂcedentia autem sic effert Vols. saga Cap. XLI. pag. 88. Þá mᴂllti Grímhildvr, er hon fann Gudrúnu: vel verdi þér dóttir, ek géf þer gull ok allskonar gripi at þiggia eptir þinn fedr, dyrlega hrínga; i. e. Tunc loquuta est Grimhilda, cum Gudrunam conveniebat: Benè sit tibi, mea gnata! do tidi aurum et omnis generis res pretiosas accipere e facultatibus a patre tuo relictis, (et) decoros annulos &c.

91) Hujus mentionem nullam facit Vols. saga; sed sine dubio palatia ista vel ab Gjukio, vel ab Attalo antea occupata fuerant.

92) Arsalr vox est notionis oppido ambigu, occurit autem in Eyrbyggia-saga ab ill. Gr. Thorkelino edita, ed id quidem non uno tantum loco, ubi Editor nihil adruit ad illustrationem hujus vocis, quᴂ sanè una est ex obscurissimis in Lingva nostra, proper originationem ignotam. Alter tamen nostrum, G. Magnᴂus, aliquando autumavit vocabulum istud notare tegmen lecti pensile, quasi sit ab Arcus et Coelum, Belg. Arck-hemel. Cadurcum, ɔ: tegmen, quod in pompa solenni velat, et ab aёris injuria defendit Monarchas, veluti cum Evcharistia circumfertur. Cterum non prtereundum est Artisellium obscurum vocabulum, apud Petronium Cap. LXXV. ex Editione Burmanni, de muliebri instrumento, sed nescimus quo; ubi quidam Critici maluere Arcisellium, et per Sellam vel Solium arcuatum exposuere. Potuerit inde vox dilatata esse ad omnia triclinii peristromata.

93) Gjukiumne an Sigurdum.

94) Vols. saga Björneri ita habet statim post dyrlega hrínga (supra n. 90): Ok ársal Hinskar (corr. Húnskar) meyia þeirra, er kurteisaftar eru. Þá er þér bttr þinn madr; i.e. Et lectisternia Hunnicarum virginum speciosissima; sic enim damnum amissi mariti sufficienter se resarcivisse confidebat. Hc est Björneri lectio et versio, utraque sanè parvi pretii, quod non mirum est de homine Sveco, ubi de nostra Lingva intelligenda agebatur. Legere debuerat aut Húnskra meyia, quod versio Ejus sequitur; aut Húnfkar meyiar þeirra er &c. Hunnicas virgines, ex iis, qu sunt lepidissim. Talia exterorum admirantur omnes, sed nostra adspernantur.

95) I. e. Operantur pannos sive sericos, sive quoscunque alios, ad dem sternendam et exornandam. Spiald propriè et primariò Tabella est, hic autem restringingitur ad formam, in qua mulieres acupictile <… - Клякса; ІБШ> um extendere solent, atque hic iterum diducitur ad totius dis peristroma.

96) Reverà hc pertinent ad antecedens Hlaþa fpiöldom per figuram Hendiadyn, ut nihil aliud sit, quam Hlaþa fpiöld gulli, vel Hlaþa gvll á fpiöldom.

97) Utique hc svaviter ex adfectu muliebri dicta sunt.

98) Nimia in hisce est exageratio pollicitantis.

99) Gvlli gavfgvþ, nimium quam splendidum et svave, quòcum conf. Hyndlo-Liód Auctoris nostri vers. XII. lin. 1 et 2, et in hac ipsa Oda vers. I. lin 6 et 7.

100) Honesta phrasis At gánga med einom pro alicui nubere. Svarfdᴂla-Saga de nuptiis Skidii et Yngvild Pulchrigen: Þeir vekia þetta mál vid Yngvildi hvert hon vill, gánga med Skída; i. e. Illi (Liotolfus Pontifex et suns dispensator Skidius) de hac re compellant Yngvildam, an velit ambulare cum Skidio (ɔ: cum eo nuptias inire)? Ita et Samgángr et Samfarir hióna apud Priscos tralatitium est. Ceterum regina simpliciter negat, se nuptias inire velle, deinde specialiter refert negationem ad connubium cum Attalo.

101) Scil. quod Brynhilda auctor necis fuerat mariti Sigurdi et filii Sigmundi; ergo, ut credere plausibile est, odium concepit regina in fratrem Brynhildᴂ, quantumvis innocentem in ea re.

102) In bis duabus lineis svavis continetur conjugii descriptio poёtica.

103) Hic versus integer est ex persona Grimhild regin.

104) Vel tanquam, quasi res a nobis orta sit; nimirum Sigurdi nex ab ipsa regina Grimhilda, per oblatam illi potionem oblivionis, quapropter ille fidem spons su Brynhild datam violavit; consule Vols. sagam Cap. XXXV pag. 65 et 66 ab inito.

105) Sane quam callidè regina fili promittit hᴂc in prole ex Attalo speranda.

106) Hc Gudruna regina loquitur e sua ipsisus persona.

107) Respice ad Gloss. Tom. I. sub verbo Ek belli, atque ibi adnotata a G. Magnᴂo et G. Pauli.

108) Sigurdi nimirum, et sanè quam aptè et meritò hoc epitheton ad tantum heroёm adplicatur. Adspice Risni et Vigrisni in Gloss. Tom. I. hujus Edd.

109) Acerbè ad animum regin Gudrun; Avidè verò adposité ad rem ipsam; et ita Dani adplicant voculam Saare.

110) Respice varíetates lectionem sub lit þ.

111) Languare videtur oratio ob voculam istam Necqvi, quᴂ per se nonnihil, arque adeò parum significat; unde non tenuis suspicio nobis est, Poёtam ab initio dixisse: Framarst miklo, multò prst., si non – öllo, ad omnia prst.

112) Dubium non est, qui h quatuor line ultim tribuend sint person Grimhild regin. De quatuor prioribus ambigi potest, eine an fili sint adscribend. Nos in re dubia ad prius inclinamus opinione nostra, ut adeò Grimhilda hic de Attalo loquatur, non Gudruna de Sigurdo suo. Conf. notam proximè prᴂcedentem.

113) Ornatè pro Quamdiu vivis.

114) Comminatio juvencul mulieri ingrata, saltem ex opinione Grimhildᴂ.

115) Gudruna, cujus persona in hoc et sequenti loquitur, hic adhibet pluralem, amplificationis et invidiᴂ ergo; cum tamen solum Attalum regem sine dubio intelligat. Alfa-kind in carminibus Hallinundi Saxicolᴂ obvium est in Grettis-saga de nece ejusdem Hallmundi, imò et Kind, Kynd in Eddᴂ nostrᴂ Tom. I. et quidem Oda Hyndlo-Liódom vers. XXX. lin. 6 et XXXIII. lin. 4. Evolvendum est Glossarium istius Tomi, itidem ut J. Olavii, magni Philologi, Glossarium suᴂ Diatribes.

116) Nimium tenuiter et universalite hic de nece Gunnaris regina vates hic loquitur, sed tantò plenius et significantius in sequ. de nece Högnii fratris ejus, quod etiam vaticinium illius res ipsa eventu comprobavit. Vide Prologum prosaicum Odulᴂ Gvnnars-Slagr, sub Titulo Dráp Niflunga, et utramque Odam regis Attali paullò inferius.

117) Attalo regi nimirum, quod etiam promissum egina fideliter explevit; respice Odas Attalinas.

118) Sc. Gudruna eorum soror. Vtti sanè quam elegans est in hoc sensu, item ut illud alterum simplicius Vᴂnti, quod legere est in Hardar Saga et Holnveria his verbis: Ek vᴂnti þer sᴂttinni, en heiti eigi, i. e. Do tibi spem reconciliationis, at non (in totum) spondeo. Aliter tamen hunc locum accipere lincerit, et quidem simplicius, quod sermonem adtinet, hoc modo: Quoniam filiis suis mala sperabat &c.

119) Pleonasmus et repetitio sanè quam muliebris et familiaris auctori nostro, neque id sine gratia.

120) In his duabus lineis est figura Hendiadys, rei augendᴂ gratia, pro simplici Lönd ok lypi vel Fólk-lönd. Incertum autem est, num sermo hic sit de terris Attali regis, an potiu de terris a Sigurdo relictis, quas probabiliter occupaverant ejus occisores et corum mater Grimhilda; ad hanc posteriorem opinionem magis magis inclinamus.

121) Hᴂc nomina propria ad verbum ex nostro sermone exponimus per petras (an arces?) vineti, petras (arces) stragis; unde fortasse conciudere potuerint Geographi, ubi hᴂc ignota loca sita fuerint. Berg, Lat. Berga, in plusculis urbium nominibus apud Germanos, usitatum est, ex. gr. Amberg, Heidelberg &c.

122) Uni pro Un, oratè, quemadmodum Vaki þú l. vakna þú, sᴂpè in vetustis monumentis, e. gr. in Gróngaldri hujus Eddᴂ vers. I. Vaki þú Gróa, Vaki þú góþ kona; et in Grottv-sanng: Vaki þú Froþi, bis numerô; uti et Egilssaga de cᴂde Bardi Atleyensis: Gángi þá eptir þeim (quod tamen exemplum fortasse nonnihil claudicat), atque in Nialssaga, satis sincerè, Cap. XC. pag. 137, verba Erici Comitis ad Karium: Segi þeim (Njálssonvm), pro Seg þú.

123) Per Niþia intelligit matrem ac fratres, qui eam pro Attalo rege ambiebant.

124) De qua antea vaticinata est, vers. XXXI. lin. 5 et seqq. Bura skiól quod adtinet, respice ad vers. XXVIII. lin. 5 usque ad finem.

125) In hoc et sequenti versu regnat polylogia muliebris, non sanè illepida.

126) Valnesk, pro Völsk, sicut supra Grímhilhildvr Gotnesk kona, pro Gautsk kona, vers. XVI. lin. 1 et 2. Atqui hᴂ mulieres sine dubio erant Germanᴂ, unde notatu dignum et advertendum est, quod auctor iis tale nomen genrilitium vel patronymicum adtribuit. Phil. Cluverius in Geographia sua vetere sub Celtarum nomine comprehendit Hispanos. Gallos et partim Germanos, atqui Celtarum primaria et propria sedes fuit sine dubio in Gallia. Fortassis autem quidam eorum inter emigrandum resederint in Germania. Consule sane modò laudatum Geographum Lib. II. Cap. XIII. pag. 122 et 123, ubi de incolis Galli s. Celtis loquitur: In Germaniam, ait, autem alii (Gallorum s. Celtarum) invecti, ingentem tractum a Rheno ad Vistul usque fonteis obsederunt. Jam verò non insolens est priscis Poёtis totam regionem l. totum populum ab una parte terr l. ab una natione denominare, quemadmodum Þrdir pro omnibus Norvegis, uti et Ravmar, item quoque Jótar, pro universo populo Danico, positi inveniuntur.

127) Auctor facilè dicere poterat Hafin, vulgatè, sed alteram terminationem magis ornatatam putavit. Conf. vers. XII. lin. 2. vat. e.

128) Viam montanam fortasse.

129 a) Ita de Angve Midgardensi famoso Völuspá in versu, qui incipit Hrymr ekr austan: Ormr knyr unnir, per y, secundum lectionem uttriusque nostri Codicis eo loco; interea confer varietatem lectionis.

129 b) Verba Gudrun in Volsunga-saga de hoc itinere: Þeir – foru fióra daga á hestum, en adra fióra á skipum, ok ina þridin fióra enn landveg. Ubi observandum est, quod at fara landveg in hoc loco pontiur pro non admodum evidente dictione apud Nostrum at fliga þvtt laud.

130) Þvrr epitheton telluris perpectuum, de quo consulere ne pigeat I. Olavium in Gloss. Diatrib. su sub voce Jörd. Þurlendi, terra arida l. sicca, in Bibliis nostris notum est.

131) Non possumus pro certo decernere, num hic aliqua sit lacuna de iis, quᴂ ad pompam nuptialem regis Attalii et Gudrunᴂ spectarint; magis tamen eò inclinamus, ut putemus hic nullam esse lacunam; noscimus enim singularem Auctoris brevitatem, ubi ei libet brevi esse.

132) In somnis fortasse, quasi de cᴂde fratrum somniaverit, nondum enim caesi videntur esse, cum Attalus recitaret somnia modò subsequentia. Conf. Vols. sagum Cap. XVII. et Cap. XVI. sub finem, unde adparet, ea somnia non multo post oblata esse post nuptias regis cum Gudruna.

133) Consule, quod hanc dictionem adtinet, supra de Högnio vers. IX. lin. 2 et 3: Siuni eino Travþr góps hvgar.

134) Conf: paulò ante notam sub n. 132 <В нашій нумерації 134 – ІБШ>.

135) Hc narrat ex persona regis, Sva mik &c. sic, ut in sequentibus aperiam, ait.

136) Nempe abs te, vel tua. Et illud Reþa in lin. sequ. potest simpliciter verti, Obtinere; sicut At styra gfo, bona fortunà uti, vel bonam fortunam adpisci, et Styra illo veþri, mala tempeatate uti, malam tempestatem nancisci.

137) De L pro sangvine samto consulendus J. Olavius in Gloss. Diatrib. suᴂ, sub voce .

138) In ambiguo est, num Jórn sit Accusandi casus, et subaudiendum sit Menn, mutatis mutandis in versione, qu acceptio non nimium placet; an verò potius Járn sit Nominativus plur. quod magis gratum et rarum, conferendum cum hoc Thorlevi Sagacis (Spaka) de Hallfredo Vandrᴂdaskáld in hujus Historia Membr. Opt. Sá madr dreymir mik jafnan, Is homo usque mihi in somnis adparet. De vafritie autem hujus interpretamenti consule infra not. 157.

139) Vols. saga Drósar reiþi et Vil ignorat, et prfert tantum: Dul þesli, er þú tlar þik öllum fremri; ante autem Dul suplendum est Fyri, et sensus fuerit: Somnium portendit cum fastum tuum, quo te omnibus prᴂstantiorem esse existimas. Björnerus in sua versione vocum Dul þessi, et in conneru earum cum proximè sequentibus, turpiter hallucinatur, quᴂ talis est: Secretò habendum hanc visionem, siquidem aliis prᴂstantior vellet haberi. Vil in priori lin. quod adtinet, evolvi potest Gloss. Tom. I. hujus Eddᴂ item ut Dvl.

140) Usum ignis ad medicinam exteriorem Veteres frequentasse notum est.

141) De animi aversatione Gudrun ab Attalo marito suo ita Vols. saga, Cap. XLI. in fine: Aldrei giördi hvgr hennar vid honom hlia, ok med litilli blidu var þeirra samvista, i. e. Nunquem animus regin erga eum risit, et cum tenuí benevolentia erat eorum societas conjugalis. In verbis Auctoris nostri adverte audacem regin χαῤῥησιαυ.

142) Ter numerô hic repetitur pronomen personale Ek, ego, adflectûs experimendi gratia, in hisce, Ek vildi-g-ak.

143) Vols. saga aliquanto minus dicit, etsi eleganter, quod ad ultimum Skedia, hisce verbis: Ok vilda ek aldrei skedia, atque nunquam (eos) ldere, (iis) noxam adferre, volui.

144) Transitio inopina, et sine omni necessitate poëtica ab Accusandi casu ad Nominandi c.

145) J. e. per metonymiam quandam, in mensas, ex Odis Attalinis, ubi hoc somnium impletur.

146) Vórn Brandlausir ín Vols. saga Björneri, ex ejus interpretatione, Jejunos, neutiquam è genio Sermonis prisci.

147) Fórn til heliar, ad orcum l. Hocaten abierunt, Vols. Saga, qui etiam sensus sinè dubio alteri lectioni subest.

148) Blandod, melle condita, ex versione Biörneri, Vols. saga.

149) Hoc ad Attalum ipsum referendum est.

150) Sídan þótti mér sem hvolpar fagrir lᴂgi fyrir mér, ok gullu vid hátt. ok át ek hrᴂ þeirra at mínum ovilia; i.e. Dein opinabar, quod catuli belluli cubarent coram me, et elata voce latrarent; eorunque cadavera comedi, invito me. Ita hoc, aliquid diversè, narrat Vols. saga.

151) Glavmr propriè steperus lusus et hilaritas, pro quibus alterum illud in versione posuimus, ut blandis catellis aptum.

152) Hypallage, pro Siálfr navþigr, ipse nolens aut invitus. Conf. variet. lect. apud nos item notam 149.

153) Hic totus versus est ex Gudrunᴂ persona, somnia mariti interpretantis, neque id in bonam partem hoc loco.

154) Filiorum mortuorum scil., etsi locus sit obscurus. Vel vm fᴂing dᴂma esse possit, Ante tuum lectum sermones conferent l. deliberabunt (de cᴂde filiorum tuorum).

155) Hc versio videtur simplicissima, nam nihil impedit, quin eo colore crinium etc. pueri illi fuerint. Alias tamen licuerit Hvítinga de personis illustribus, nempe hisce ipsis pueris regiis, accipere.

156) Ita in Helga-Qvida Haddingia-skata: Sá kemr fylkir Fárra nátta. De tempore, quo Gudruna suos et Attali filios communes interfecit, ita Vols. saga: Um qvöldit tók hon sono þeirra Atla kóngs, er þeir léko vid stocki - - hon svarar, bana skal yckr bádum - - sidan skar hón þá á háls, i. e. Vespere filios ex Attalo susceptos prehendit, ad spondam lusitantes. - - Ea respondit: certum est vos ambo necare. - - Deinde ea illos jugulavit. Cap. XVVII. pag. 102.

157) Vafrè eam coenam ad aulicos generaliter refert, cum tamen sine dubio solum Attalum in suo animo intelligat; neque minus callidè primum somnium ejus in bonam partem interpretatur, ver. XV. superius, quò nimirum celet propositum suum, fortasse jam hoc tempore captum, maritum quocunque pacto occidendi.

158) Nempe post cdem filiorum et cnam ex corum cordibus.

159) Benè, et ex usu prisco, per hoc, þat mvn ek giörva, exprimitur firma et plena propositi destinatio.